| 1. | Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos |
| 2. | dicens eis: “Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi. |
| 3. | Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominus eos necessarios habet”, et confestim dimittet eos”. |
| 4. | Hoc autem factum est, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: |
| 5. | “Dicite filiae Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus et sedens super asinam et super pullum filium subiugalis”. |
| 6. | Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis Iesus, |
| 7. | et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea. |
| 8. | Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via. |
| 9. | Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur, clamabant dicentes: “Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis!”. |
| 10. | Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “Quis est hic?”. |
| 11. | Turbae autem dicebant: “Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae”. |
| 12. | Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas, |
| 13. | et dicit eis: “Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum”. |
| 14. | Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. |
| 15. | Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “Hosanna filio David”, indignati sunt |
| 16. | et dixerunt ei: “Audis quid isti dicant?”. Iesus autem dicit eis: “Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"?”. |
| 17. | Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit. |
| 18. | Mane autem revertens in civitatem, esuriit. |
| 19. | Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: “Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum”. Et arefacta est continuo ficulnea. |
| 20. | Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: “Quomodo continuo aruit ficulnea?”. |
| 21. | Respondens autem Iesus ait eis: “Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet. |
| 22. | Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis”. |
| 23. | Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem?”. |
| 24. | Respondens autem Iesus dixit illis: “Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate haec facio: |
| 25. | Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus?”. At illi cogitabant inter se dicentes: “Si dixerimus: “E caelo”, dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”; |
| 26. | si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam”. |
| 27. | Et respondentes Iesu dixerunt: “Nescimus”. Ait illis et ipse: “Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio”. |
| 28. | “Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: “Fili, vade hodie, operare in vinea”. |
| 29. | Ille autem respondens ait: “Nolo”; postea autem paenitentia motus abiit. |
| 30. | Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit. |
| 31. | Quis ex duobus fecit voluntatem patris?”. Dicunt: “Primus”. Dicit illis Iesus: “Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos in regnum Dei. |
| 32. | Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. |
| 33. | Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. |
| 34. | Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. |
| 35. | Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. |
| 36. | Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. |
| 37. | Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: “Verebuntur filium meum”. |
| 38. | Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”. |
| 39. | Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. |
| 40. | Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis?”. |
| 41. | Aiunt illi: “Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis”. |
| 42. | Dicit illis Iesus: “Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ? |
| 43. | Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. |
| 44. | Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum”. |
| 45. | Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret; |
| 46. | et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant. |