| 1. | Simile est enim regnum cae lorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam; |
| 2. | conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. |
| 3. | Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos |
| 4. | et illis dixit: “Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis”. |
| 5. | Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter. |
| 6. | Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: “Quid hic statis tota die otiosi?”. |
| 7. | Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”. |
| 8. | Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: “Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos”. |
| 9. | Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium. |
| 10. | Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium. |
| 11. | Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias |
| 12. | dicentes: “Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!”. |
| 13. | At ille respondens uni eorum dixit: “Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum? |
| 14. | Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. |
| 15. | Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?”. |
| 16. | Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi”. |
| 17. | Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via: |
| 18. | “Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte |
| 19. | et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget”. |
| 20. | Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. |
| 21. | Qui dixit ei: “Quid vis?”. Ait illi: “Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo”. |
| 22. | Respondens autem Iesus dixit: “Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?”. Dicunt ei: “Possumus”. |
| 23. | Ait illis: “Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo”. |
| 24. | Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. |
| 25. | Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos. |
| 26. | Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister; |
| 27. | et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus; |
| 28. | sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis”. |
| 29. | Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa. |
| 30. | Et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”. |
| 31. | Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: “Domine, miserere nostri, fili David!”. |
| 32. | Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: “Quid vultis, ut faciam vobis?”. |
| 33. | Dicunt illi: “Domine, ut aperiantur oculi nostri”. |
| 34. | Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum. |