| 1. | Et factum est, cum consum masset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem. |
| 2. | Et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi. |
| 3. | Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: “Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa?”. |
| 4. | Qui respondens ait: “Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos |
| 5. | et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?". |
| 6. | Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet”. |
| 7. | Dicunt illi: “Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere?”. |
| 8. | Ait illis: “Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit. |
| 9. | Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur”. |
| 10. | Dicunt ei discipuli eius: “Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere”. |
| 11. | Qui dixit eis: “Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. |
| 12. | Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat”. |
| 13. | Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis. |
| 14. | Iesus vero ait: “Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum”. |
| 15. | Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. |
| 16. | Et ecce unus accedens ait illi: “Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?”. Qui dixit ei: |
| 17. | “Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata”. |
| 18. | Dicit illi: “Quae?”. Iesus autem dixit: “Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, |
| 19. | honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum”. |
| 20. | Dicit illi adulescens: “Omnia haec custodivi. Quid adhuc mihi deest?”. |
| 21. | Ait illi Iesus: “Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me”. |
| 22. | Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones. |
| 23. | Iesus autem dixit discipulis suis: “Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum. |
| 24. | Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei”. |
| 25. | Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: “Quis ergo poterit salvus esse?”. |
| 26. | Aspiciens autem Iesus dixit illis: “Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt”. |
| 27. | Tunc respondens Petrus dixit ei: “Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis?”. |
| 28. | Iesus autem dixit illis: “Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. |
| 29. | Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. |
| 30. | Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. |