| 1. | Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis. |
| 2. | At ille respondens ait eis: “Facto vespere dicitis: “Serenum erit, rubicundum est enim caelum”; |
| 3. | et mane: “Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum”. Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis. |
| 4. | Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae”. Et, relictis illis, abiit. |
| 5. | Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere. |
| 6. | Iesus autem dixit illis: “Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum”. |
| 7. | At illi cogitabant inter se dicentes: “Panes non accepimus!”. |
| 8. | Sciens autem Iesus dixit: “Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? |
| 9. | Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis? |
| 10. | Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis? |
| 11. | Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum”. |
| 12. | Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum. |
| 13. | Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: “Quem dicunt homines esse Filium hominis?”. |
| 14. | At illi dixerunt: “Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis”. |
| 15. | Dicit illis: “Vos autem quem me esse dicitis?”. |
| 16. | Respondens Simon Petrus dixit: “Tu es Christus, Filius Dei vivi”. |
| 17. | Respondens autem Iesus dixit ei: “Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est. |
| 18. | Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam. |
| 19. | Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis”. |
| 20. | Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus. |
| 21. | Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere. |
| 22. | Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: “Absit a te, Domine; non erit tibi hoc”. |
| 23. | Qui conversus dixit Petro: “Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum!”. |
| 24. | Tunc Iesus dixit discipulis suis: “Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. |
| 25. | Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. |
| 26. | Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? |
| 27. | Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius. |
| 28. | Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo”. |