| 1. | Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes: |
| 2. | “Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant”. |
| 3. | Ipse autem respondens ait illis: “Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? |
| 4. | Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur". |
| 5. | Vos autem dicitis: “Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit, |
| 6. | non honorificabit patrem suum”; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram. |
| 7. | Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens: |
| 8. | "Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; |
| 9. | sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num"”. |
| 10. | Et convocata ad se turba, dixit eis: “Audite et intellegite: |
| 11. | Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem!”. |
| 12. | Tunc accedentes discipuli dicunt ei: “Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt?”. |
| 13. | At ille respondens ait: “Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur. |
| 14. | Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent”. |
| 15. | Respondens autem Petrus dixit ei: “Edissere nobis parabolam istam”. |
| 16. | At ille dixit: “Adhuc et vos sine intellectu estis? |
| 17. | Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur? |
| 18. | Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. |
| 19. | De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. |
| 20. | Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem”. |
| 21. | Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. |
| 22. | Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: “Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur”. |
| 23. | Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “Dimitte eam, quia clamat post nos”. |
| 24. | Ipse autem respondens ait: “Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel”. |
| 25. | At illa venit et adoravit eum dicens: “Domine, adiuva me!”. |
| 26. | Qui respondens ait: “Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis”. |
| 27. | At illa dixit: “Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum”. |
| 28. | Tunc respondens Iesus ait illi: “O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis”. Et sanata est filia illius ex illa hora. |
| 29. | Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. |
| 30. | Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos, |
| 31. | ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel. |
| 32. | Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: “Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via”. |
| 33. | Et dicunt ei discipuli: “Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?”. |
| 34. | Et ait illis Iesus: “Quot panes habetis?”. At illi dixerunt: “Septem et paucos pisciculos”. |
| 35. | Et praecepit turbae, ut discumberet super terram; |
| 36. | et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis. |
| 37. | Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. |
| 38. | Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos. |
| 39. | Et dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan. |