| 1. | In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; |
| 2. | et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. |
| 3. | Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “Ecce exiit, qui seminat, seminare. |
| 4. | Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea. |
| 5. | Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae; |
| 6. | sole autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem, aruerunt. |
| 7. | Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et suffocaverunt ea. |
| 8. | Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. |
| 9. | Qui habet aures, audiat”. |
| 10. | Et accedentes discipuli dixerunt ei: “Quare in parabolis loqueris eis?”. |
| 11. | Qui respondens ait illis: “Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum. |
| 12. | Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. |
| 13. | Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; |
| 14. | et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis. |
| 15. | Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos". |
| 16. | Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt. |
| 17. | Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt! |
| 18. | Vos ergo audite parabolam seminantis. |
| 19. | Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est. |
| 20. | Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, |
| 21. | non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. |
| 22. | Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. |
| 23. | Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta”. |
| 24. | Aliam parabolam proposuit illis dicens: “Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. |
| 25. | Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit. |
| 26. | Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. |
| 27. | Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: “Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?”. |
| 28. | Et ait illis: “Inimicus homo hoc fecit”. Servi autem dicunt ei: “Vis, imus et colligimus ea?”. |
| 29. | Et ait: “Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum, |
| 30. | sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum””. |
| 31. | Aliam parabolam proposuit eis dicens: “Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. |
| 32. | Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius”. |
| 33. | Aliam parabolam locutus est eis: “Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum”. |
| 34. | Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis, |
| 35. | ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: “Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi”. |
| 36. | Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: “Dissere nobis parabolam zizaniorum agri”. |
| 37. | Qui respondens ait: “Qui seminat bonum semen, est Filius hominis; |
| 38. | ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; |
| 39. | inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt. |
| 40. | Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi: |
| 41. | mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, |
| 42. | et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. |
| 43. | Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Pa tris eorum. Qui habet aures, audiat. |
| 44. | Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum. |
| 45. | Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. |
| 46. | Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam. |
| 47. | Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti; |
| 48. | quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. |
| 49. | Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum |
| 50. | et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. |
| 51. | Intellexistis haec omnia?”. Dicunt ei: “Etiam”. |
| 52. | Ait autem illis: “Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera”. |
| 53. | Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. |
| 54. | Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: “Unde huic sapientia haec et virtutes? |
| 55. | Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? |
| 56. | Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?”. |
| 57. | Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua”. |
| 58. | Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. |