| 1. | In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare. |
| 2. | Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato”. |
| 3. | At ille dixit eis: “Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant? |
| 4. | Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? |
| 5. | Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? |
| 6. | Dico autem vobis quia templo maior est hic. |
| 7. | Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes. |
| 8. | Dominus est enim Filius hominis sabbati”. |
| 9. | Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum; |
| 10. | et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: “Licet sabbatis curare?”, ut accusarent eum. |
| 11. | Ipse autem dixit illis: “Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? |
| 12. | Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere”. |
| 13. | Tunc ait homini: “Extende manum tuam”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera. |
| 14. | Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. |
| 15. | Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes |
| 16. | et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent, |
| 17. | ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: |
| 18. | “Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. |
| 19. | Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius. |
| 20. | Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium; |
| 21. | et in nomine eius gentes sperabunt”. |
| 22. | Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret. |
| 23. | Et stupebant omnes turbae et dicebant: “Numquid hic est filius David?”. |
| 24. | Pharisaei autem audientes dixerunt: “Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum”. |
| 25. | Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit. |
| 26. | Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius? |
| 27. | Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri. |
| 28. | Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. |
| 29. | Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. |
| 30. | Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum, spargit. |
| 31. | Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. |
| 32. | Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. |
| 33. | Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur. |
| 34. | Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. |
| 35. | Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala. |
| 36. | Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii: |
| 37. | ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis”. |
| 38. | Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “Magister, volumus a te signum videre”. |
| 39. | Qui respondens ait illis: “Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. |
| 40. | Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. |
| 41. | Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic! |
| 42. | Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic! |
| 43. | Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit. |
| 44. | Tunc dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam. |
| 45. | Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae”. |
| 46. | Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei. |
| 47. | Dixit autem ei quidam: “Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum”. |
| 48. | At ille respondens dicenti sibi ait: “Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?”. |
| 49. | Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: “Ecce mater mea et fratres mei. |
| 50. | Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est”. |