| 1. | Et factum est, cum consum masset Iesus praecipiens Duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum. |
| 2. | Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens per discipulos suos |
| 3. | ait illi: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?”. |
| 4. | Et respondens Iesus ait illis: “Euntes renuntiate Ioanni, quae auditis et videtis: |
| 5. | caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur; |
| 6. | et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me”. |
| 7. | Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: “Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? |
| 8. | Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. |
| 9. | Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam prophetam. |
| 10. | Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te". |
| 11. | Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo. |
| 12. | A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. |
| 13. | Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt; |
| 14. | et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. |
| 15. | Qui habet aures, audiat. |
| 16. | Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus |
| 17. | dicunt: “Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis”. |
| 18. | Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: “Daemonium habet!”; |
| 19. | venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: “Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!”. Et iustificata est sapientia ab operibus suis”. |
| 20. | Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam: |
| 21. | “Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent. |
| 22. | Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis. |
| 23. | Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem. |
| 24. | Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi”. |
| 25. | In illo tempore respondens Iesus dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. |
| 26. | Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. |
| 27. | Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. |
| 28. | Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. |
| 29. | Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. |
| 30. | Iugum enim meum suave, et onus meum leve est”. |