| 1. | Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. |
| 2. | Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, |
| 3. | Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus publicanus, Iacobus Alphaei et Thaddaeus, |
| 4. | Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum. |
| 5. | Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: “In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; |
| 6. | sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel. |
| 7. | Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit regnum caelorum”. |
| 8. | Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite; gratis accepistis, gratis date. |
| 9. | Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, |
| 10. | non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo. |
| 11. | In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis. |
| 12. | Intrantes autem in domum, salutate eam; |
| 13. | et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. |
| 14. | Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris. |
| 15. | Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati. |
| 16. | Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. |
| 17. | Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos; |
| 18. | et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. |
| 19. | Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. |
| 20. | Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. |
| 21. | Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. |
| 22. | Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. |
| 23. | Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam; amen enim dico vobis: Non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. |
| 24. | Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. |
| 25. | Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius! |
| 26. | Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur. |
| 27. | Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, praedicate super tecta. |
| 28. | Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. |
| 29. | Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. |
| 30. | Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. |
| 31. | Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos. |
| 32. | Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; |
| 33. | qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis. |
| 34. | Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. |
| 35. | Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: |
| 36. | et inimici hominis domestici eius. |
| 37. | Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et, qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus; |
| 38. | et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. |
| 39. | Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. |
| 40. | Qui recipit vos, me recipit; et, qui me recipit, recipit eum, qui me misit. |
| 41. | Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et, qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. |
| 42. | Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam”. |