| 1. | Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. |
| 2. | Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius, |
| 3. | Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, |
| 4. | Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon, |
| 5. | Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse, |
| 6. | Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae, |
| 7. | Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa, |
| 8. | Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam, |
| 9. | Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam, |
| 10. | Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam, |
| 11. | Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis. |
| 12. | Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel, |
| 13. | Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor, |
| 14. | Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud, |
| 15. | Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob, |
| 16. | Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. |
| 17. | Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. |
| 18. | Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. |
| 19. | Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. |
| 20. | Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; |
| 21. | pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum”. |
| 22. | Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: |
| 23. | “Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel”, quod est interpretatum Nobiscum Deus. |
| 24. | Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam; |
| 25. | et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum. |