| 1. | Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus Iudae, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et egressus eius a temporibus antiquis, a diebus aeternitatis. |
| 2. | Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel. |
| 3. | Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui; et habitabunt secure, quia nunc magnus erit usque ad terminos terrae, |
| 4. | et erit iste pax. Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris, suscitabimus super eum septem pastores et octo primates hominum. |
| 5. | Et pascent terram Assyriae in gladio et terram Nemrod in lanceis; et liberabit ab Assyrio, cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris. |
| 6. | Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num. |
| 7. | Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum; qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, non est qui eruat. |
| 8. | Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. |
| 9. | “Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas |
| 10. | et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas. |
| 11. | Et auferam veneficia de manu tua, et divini non erunt in te. |
| 12. | Et perire faciam sculptilia tua et lapides tuos de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum; |
| 13. | et evellam palos tuos de medio tui et conteram idola tua. |
| 14. | Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae non audierunt”. |