| 1. | Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab, |
| 2. | quae vocaverunt populum ad sacrificia deorum suorum. Et illi comederunt et adoraverunt deos earum; |
| 3. | et adhaesit Israel Baalphegor. Et iratus Dominus |
| 4. | ait ad Moysen: “Tolle cunctos principes populi et suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel”. |
| 5. | Dixitque Moyses ad iudices Israel: “Occidat unusquisque proximos suos, qui adhaeserunt Baalphegor”. |
| 6. | Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad Madianitin, vidente Moyse et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi conventus. |
| 7. | Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio congregationis et, arrepta lancea, |
| 8. | ingressus est post virum Israelitem in cubiculum et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem, in locis genitalibus; cessavitque plaga a filiis Israel. |
| 9. | Et occisi sunt viginti quattuor milia hominum. |
| 10. | Dixitque Dominus ad Moysen: |
| 11. | “Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est in medio eorum, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. |
| 12. | Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei, |
| 13. | et erit tam ipsi quam semini eius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel”. |
| 14. | Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zamri filius Salu dux de cognatione et tribu Simeonis; |
| 15. | porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis tribus in Madian. |
| 16. | Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
| 17. | “Pugnate contra Madianitas et percutite eos, |
| 18. | quia ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phegor et in negotio Cozbi filiae ducis Madian sororis eorum, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phegor”. |