| 1. | Profectique castrametati sunt filii Israel in campestri bus Moab, ubi trans Iordanem Iericho sita est. |
| 2. | Videns autem Balac filius Sephor omnia, quae fecerat Israel Amorraeo, |
| 3. | valde metuit Moab populum, quia multus erat. Et cum pertimeret Moab filios Israel, |
| 4. | dixit ad maiores natu Madian: “Nunc carpet haec congregatio omnem regionem per circuitum, quomodo solet bos herbas campi carpere”. Balac filius Sephor erat eo tempore rex in Moab. |
| 5. | Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: “Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me. |
| 6. | Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris”. |
| 7. | Perrexeruntque seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac, |
| 8. | ille respondit: “Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus”. Manentibus illis apud Balaam, |
| 9. | venit Deus et ait ad eum: “Quid sibi volunt homines isti apud te?”. |
| 10. | Respondit: “Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me |
| 11. | dicens: "Ecce populus, qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae; veni et maledic ei pro me, si quo modo possim pugnans abigere eum". |
| 12. | Dixitque Deus ad Balaam: “Noli ire cum eis neque maledicas populo, quia benedictus est”. |
| 13. | Qui mane consurgens dixit ad principes: “Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum”. |
| 14. | Reversi principes dixerunt ad Balac: “Noluit Balaam venire nobiscum”. |
| 15. | Rursum ille multo plures et nobiliores, quam ante miserat, misit. |
| 16. | Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: “Sic dicit Balac filius Sephor: "Ne cuncteris venire ad me; |
| 17. | paratus sum honorare te et, quidquid volueris, dabo tibi. Veni et maledic pro me populo isti"”. |
| 18. | Respondit Balaam: “Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero transgredi verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar. |
| 19. | Obsecro, ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus”. |
| 20. | Venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: “Si vocare te venerunt homines isti, surge et vade cum eis, ita dumtaxat, ut, quod tibi praecepero, facias”. |
| 21. | Surrexit Balaam mane et, strata asina sua, profectus est cum eis. |
| 22. | Et iratus est Deus, cum profectus esset; stetitque angelus Domini in via contra Balaam, ut adversaretur ei, qui insidebat asinae et duos pueros habebat secum. |
| 23. | Cernens asina angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu sua, avertit se de itinere et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere, |
| 24. | stetit angelus Domini in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur. |
| 25. | Quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam; |
| 26. | et angelus Domini iterum transiens ad locum angustum, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. |
| 27. | Cumque vidisset asina stantem angelum Domini, concidit sub pedibus sedentis; qui iratus vehementius caedebat fuste latera eius. |
| 28. | Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: “Quid feci tibi? Cur percutis me ecce iam tertio?”. |
| 29. | Respondit Balaam: “Quia illusisti mihi. Utinam haberem gladium, ut te interficerem!”. |
| 30. | Dixit asina: “Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? Dic quid simile umquam fecerim tibi”. At ille ait: “Numquam”. |
| 31. | Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum pronus in terram. |
| 32. | Cui angelus Domini: “Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni, ut adversarer tibi, quia perversa est via tua mihique contraria. |
| 33. | Et videns me asina declinavit ter a me; nisi declinasset, te occidissem et illam vivam reliquissem”. |
| 34. | Dixit Balaam: “Peccavi nesciens quod tu stares contra me in via; et nunc, si displicet tibi, revertar”. |
| 35. | Ait angelus Domini: “Vade cum istis et cave, ne aliud, quam praecepero tibi, loquaris”. Ivit igitur cum principibus Balac. |
| 36. | Quod cum audisset Balac, venisse scilicet Balaam, egressus est in occursum eius in Irmoab, quod situm est in extremis finibus Arnon; |
| 37. | dixitque ad Balaam: “Nonne misi nuntios, ut vocarem te? Cur non statim venisti ad me? An quia honorare te nequeo?”. |
| 38. | Cui ille respondit: “Ecce adsum; numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo?”. |
| 39. | Perrexerunt ergo simul et venerunt in Cariathusoth. |
| 40. | Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam et principes, qui cum eo erant. |
| 41. | Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi. |