| 1. | Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur. |
| 2. | Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. |
| 3. | Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: “Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum. |
| 4. | Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: “Deos nostros!” opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus”. |
| 5. | “Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. |
| 6. | Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus. |
| 7. | Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani. |
| 8. | Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani. |
| 9. | Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur”. |
| 10. | Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis. |