| 1. | Anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi, ego Daniel, post id quod mihi apparuerat in principio. |
| 2. | Vidi in visione, et factum est, dum viderem, eram in Susis castro, quod est in Elam provincia; vidi autem in visione esse me super rivum Ulai. |
| 3. | Et levavi oculos meos et vidi: et ecce aries unus stabat ante rivum habens cornua et cornua excelsa et unum excelsius altero, et excelsius crescebat in postero. |
| 4. | Vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei neque liberari de manu eius; fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est. |
| 5. | Et ego intellegebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae et non tangebat terram; porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. |
| 6. | Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante rivum, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae. |
| 7. | Vidi eum appropinquantem prope arietem, et efferatus est in eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei; cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius. |
| 8. | Hircus autem caprarum magnus factus est nimis; cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattuor cornua loco illius per quattuor ventos caeli. |
| 9. | De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est grande contra meridiem et contra orientem et contra fortitudinem |
| 10. | et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli et deiecit de fortitudine et de stellis et conculcavit eas; |
| 11. | et usque ad principem fortitudinis magnificatum est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius. |
| 12. | Militia autem data est contra iuge sacrificium propter peccata, et prostrata est veritas in terra; cornu autem fecit et prosperatum est. |
| 13. | Et audivi unum de sanctis loquentem, et dixit unus sanctus alteri, nescio cui, loquenti: “Usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis, quae facta est, et sanctuarium et fortitudo conculcabitur?”. |
| 14. | Et dixit ei: “Usque ad vesperam et mane, dies duo milia trecenti; et mundabitur sanctuarium”. |
| 15. | Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem et quaererem intellegentiam, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri; |
| 16. | et audivi vocem viri inter Ulai, et clamavit et ait: “Gabriel, fac intellegere istum visionem”. |
| 17. | Et venit et stetit iuxta, ubi ego stabam; cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: “Intellege, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio”. |
| 18. | Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram, et tetigit me et statuit me in gradu meo |
| 19. | dixitque: “Ecce ego ostendam tibi, quae futura sint in novissimo maledictionis, quoniam in tempore erit finis. |
| 20. | Aries, quem vidisti habere cornua, reges Medorum est atque Persarum; |
| 21. | porro hircus caprarum rex Graecorum est, et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus. |
| 22. | Quod autem, fracto illo, surrexerunt quattuor pro eo, quattuor regna de gente eius consurgent sed non in fortitudine eius. |
| 23. | Et post regnum eorum, cum creverint iniquitate, consurget rex impudens facie et intellegens propositiones; |
| 24. | et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis, et supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et populum sanctorum, |
| 25. | et secundum sapientiam suam prosperabitur dolus in manu eius, et in corde suo magnificabitur et in tranquillitate occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur. |
| 26. | Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est; tu ergo signa visionem, quia post dies multos erit”. |
| 27. | Et ego Daniel langui et aegrotavi per dies; cumque surrexissem, faciebam opera regis et stupebam ad visionem, et non erat qui intellegeret. |