| 1. | Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuae et indue te decore eius, quae a Deo tibi data est gloriae in aeternum. |
| 2. | Circumda te diploide iustitiae, quae a Deo est, et impone mitram capiti tuo gloriae Aeterni. |
| 3. | Deus enim ostendet omni, quod sub caelo est, splendorem tuum. |
| 4. | Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei. |
| 5. | Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei. |
| 6. | Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis; inducet autem illos ad te portatos cum gloria sicut thronum regni; |
| 7. | constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei. |
| 8. | Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israel ex praecepto Dei. |
| 9. | Praeibit enim Deus Israel cum laetitia in lumine maiestatis suae, cum misericordia et iustitia, quae est ab ipso. |