| 1. | Et audivit Phassur filius Em mer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos; |
| 2. | et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo Domini. |
| 3. | Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de nervo; et dixit ad eum Ieremias: “Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique. |
| 4. | Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos, et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt; et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio. |
| 5. | Et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iudae dabo in manu inimicorum eorum; et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem. |
| 6. | Tu autem, Phassur et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem; et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris, tu et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium”. |
| 7. | Seduxisti me, Domine, et seductus sum; fortior me fuisti et invaluisti. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me. |
| 8. | Quia quotiescumque loquor, vociferor, iniquitatem et vastitatem clamito; et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die. |
| 9. | Et dixi: “Non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius”. Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens. |
| 10. | Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu: “Denuntiate, et denuntiemus eum”. Omnes pacifici mei observabant lapsum meum: “Forte decipietur, et praevalebimus adversus eum et consequemur ultionem ex eo”. |
| 11. | Dominus autem mecum est quasi bellator fortis; idcirco, qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt. Confundentur vehementer, quia non prosperati sunt; opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. |
| 12. | Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. |
| 13. | Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum. |
| 14. | Maledicta dies, in qua natus sum; dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta. |
| 15. | Maledictus vir, qui annuntiavit patri meo dicens: “Natus est tibi puer masculus” et gaudio laetificavit eum; |
| 16. | sit homo ille, ut sunt civitates, quas subvertit Dominus et non paenituit eum: audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano, |
| 17. | qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva eius conceptus aeternus. |
| 18. | Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? |