| 1. | Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: |
| 2. | “Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis; |
| 3. | et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi conventus”. |
| 4. | Fecit Moyses, ut Dominus imperarat; congregatoque omni coetu ante fores tabernaculi conventus, |
| 5. | ait: “Iste est sermo, quem iussit Dominus fieri”. |
| 6. | Statimque applicavit Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos aqua, |
| 7. | vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper ephod imposuit, |
| 8. | quod astrinxit cingulo ephod firmiter; et imposuit ei pectorale, in quo dedit Urim et Tummim. |
| 9. | Cidari quoque texit caput et super eam contra frontem posuit laminam auream, diadema sanctum, sicut praeceperat Dominus Moysi. |
| 10. | Tulit et unctionis oleum, quo levit habitaculum cum omni supellectili sua et sanctificavit ea. |
| 11. | Cumque de eo aspersisset altare septem vicibus, unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. |
| 12. | Quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecravit; |
| 13. | filios quoque eius applicatos vestivit subuculis lineis et cinxit balteo imposuitque mitras, ut iusserat Dominus Moysi. |
| 14. | Adduxit et vitulum pro peccato; cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas, |
| 15. | immolavit eum; et hauriens Moyses sanguinem tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum et mundavit illud; fuditque reliquum sanguinem ad fundamenta eius et sanctificavit illud expiando. |
| 16. | Adipem autem, qui erat super vitalia, et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare; |
| 17. | vitulum cum pelle, carnibus et fimo cremans extra castra, sicut praeceperat Dominus Moysi. |
| 18. | Attulit et arietem in holocaustum, super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas, |
| 19. | immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum. |
| 20. | Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius et artus et adipem adolevit igni; |
| 21. | lotis prius intestinis et pedibus, totumque simul arietem adolevit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris, incensum Domino, sicut praeceperat Dominus Moysi. |
| 22. | Attulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum; posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas. |
| 23. | Quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae, similiter et pedis. |
| 24. | Applicavit et filios Aaron; cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum. |
| 25. | Tulitque adipem et caudam omnemque pinguedinem, quae operit intestina reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro. |
| 26. | Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum, |
| 27. | tradens simul omnia super manus Aaron et filiorum eius. Qui, postquam levaverunt ea coram Domino, |
| 28. | rursum suscepta de manibus eorum adolevit in altari super holocausto, eo quod illa essent consecrationis oblatio, in odorem suavitatis: incensum erat Domino. |
| 29. | Tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat Dominus Moysi. |
| 30. | Assumensque de unguento et sanguine, qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum. |
| 31. | Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “Coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et filii eius comedent eos; |
| 32. | quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet". |
| 33. | De ostio quoque tabernaculi conventus non exibitis septem diebus usque ad diem, quo complebitur tempus consecrationis vestrae; septem enim diebus finitur consecratio. |
| 34. | Sicut et impraesentiarum factum est, praecepit Dominus, ut fieret in expiationem eorum. |
| 35. | Die ac nocte manebitis in ostio tabernaculi conventus observantes observationem Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est”. |
| 36. | Feceruntque Aaron et filii eius cuncta, quae locutus est Dominus per manum Moysi. |