| 1. | Locutus est Dominus ad Moysen dicens: |
| 2. | “Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester. |
| 3. | Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis. |
| 4. | Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. |
| 5. | Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus. |
| 6. | Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus. |
| 7. | Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius. |
| 8. | Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est. |
| 9. | Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis. |
| 10. | Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est. |
| 11. | Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis. |
| 12. | Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui. |
| 13. | Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae. |
| 14. | Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate coniungitur. |
| 15. | Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. |
| 16. | Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est. |
| 17. | Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est. |
| 18. | Sororem uxoris tuae aemulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente. |
| 19. | Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem eius. |
| 20. | Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis. |
| 21. | De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. |
| 22. | Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est. |
| 23. | Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est. |
| 24. | Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum |
| 25. | et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos. |
| 26. | Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos. |
| 27. | Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. |
| 28. | Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos. |
| 29. | Omnis enim anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. |
| 30. | Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester”. |