| 1. | Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: |
| 2. | “Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae. |
| 3. | Omne, quod habet plene divisam ungulam et ruminat in pecoribus, comedetis. |
| 4. | Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis; |
| 5. | hyracem, qui ruminat ungulamque non dividit, immundus est; |
| 6. | leporem quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit; |
| 7. | et suem, qui, cum ungulam plene dividat, non ruminat. |
| 8. | Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. |
| 9. | Haec sunt, quae gignuntur in aquis et vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis. |
| 10. | Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis |
| 11. | et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis. |
| 12. | Cuncta, quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis. |
| 13. | Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam et grypem et haliaeetum, |
| 14. | milvum ac vulturem iuxta genus suum |
| 15. | et omne corvini generis, |
| 16. | struthionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum, |
| 17. | bubonem et mergulum et ibin, |
| 18. | cycnum et nyctocoracem et porphyrionem, |
| 19. | erodionem et charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem. |
| 20. | Omne de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis. |
| 21. | Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram, |
| 22. | comedere debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac locusta, singula iuxta genus suum. |
| 23. | Quidquid autem ex volucribus reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis. |
| 24. | Et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad vesperum. |
| 25. | Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum. |
| 26. | Omne animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat, immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur. |
| 27. | Quod ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. |
| 28. | Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis. |
| 29. | Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum, |
| 30. | mygale et testudo et stellio et talpa et chamaeleon: |
| 31. | omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum; |
| 32. | et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda. |
| 33. | Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est. |
| 34. | Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit. |
| 35. | Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis. |
| 36. | Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui vero morticinum eorum tetigerit, polluetur. |
| 37. | Si ceciderint super sementem, non polluent eam; |
| 38. | sin autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis. |
| 39. | Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum; |
| 40. | et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum. |
| 41. | Omne, quod reptat super terram, abominabile erit nec assumetur in cibum. |
| 42. | Quidquid super pectus et quidquid quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. |
| 43. | Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. |
| 44. | Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram. |
| 45. | Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum. |
| 46. | Ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et reptat in terra, |
| 47. | ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis”. |