| 1. | In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem super solium excelsum et elevatum; et fimbriae eius replebant templum. |
| 2. | Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat. |
| 3. | Et clamabat alter ad alterum et dicebat: “Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius”. |
| 4. | Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. |
| 5. | Et dixi: “Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis”. |
| 6. | Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari, |
| 7. | et tetigit os meum et dixit: “Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur”. |
| 8. | Et audivi vocem Domini dicentis: “Quem mittam? Et quis ibit nobis?”. Et dixi: “Ecce ego, mitte me”. |
| 9. | Et dixit: “Vade, et dices populo huic: “Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere”. |
| 10. | Pingue redde cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius excaeca, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanetur”. |
| 11. | Et dixi: “Usquequo, Domine?”. Et dixit: “Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta”. |
| 12. | Et longe adducet Dominus homines, et magna erit desolatio in medio terrae; |
| 13. | et adhuc in ea decimatio, et rursus excisioni tradetur sicut terebinthus et sicut quercus, in quibus deiectis manebit aliquid stabile. Semen sanctum erit id quod steterit in ea. |