| 1. | Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas; et, qui non habetis argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. |
| 2. | Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, ut delectetur in crassitudine anima vestra. |
| 3. | Inclinate aurem vestram et venite ad me; audite, ut vivat anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. |
| 4. | Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. |
| 5. | Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te. |
| 6. | Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est. |
| 7. | Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. |
| 8. | Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus. |
| 9. | Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. |
| 10. | Et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, |
| 11. | sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. |
| 12. | Quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. |
| 13. | Pro vepribus ascendet cupressus, et pro urtica crescet myrtus; et erit Domino in gloriam, in signum aeternum, quod non auferetur. |