| 1. | Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi. |
| 2. | Haec dicit Dominus, qui fecit te et formavit te ab utero, auxiliator tuus: “Noli timere, serve meus Iacob, et dilecte, quem elegi. |
| 3. | Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam: |
| 4. | et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas. |
| 5. | Iste dicet: “Domini ego sum”, et ille vocabit se nomine Iacob; et hic scribet manu sua: “Domino”, et inscribetur nomine Israel”. |
| 6. | Haec dicit Dominus, rex Israel et redemptor eius, Dominus exercituum: “Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. |
| 7. | Quis similis mei? Conclamet et annuntiet et exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis. |
| 8. | Nolite timere neque conturbemini; nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi? Vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me aut Petra, quam ego non noverim?”. |
| 9. | Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur. |
| 10. | Quis formavit deum et sculptile conflavit lucrum non quaerens? |
| 11. | Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul. |
| 12. | Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit. |
| 13. | Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo. |
| 14. | Succidit sibi cedros et arripit ilicem et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit. |
| 15. | Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud. |
| 16. | Medium eius comburit igne et medio eius carnes assat, manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: “Vah, calefactus sum, vidi focum”. |
| 17. | Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: “Libera me, quia deus meus es tu”. |
| 18. | Nescierunt neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum, ne videant et ne intellegant corde suo. |
| 19. | Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: “Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam?”. |
| 20. | Cinere vescitur; cor insipiens decepit eum, et non liberabit animam suam neque dicet: “Nonne mendacium est in dextera mea?”. |
| 21. | Memento horum, Iacob, et Israel, quoniam servus meus es tu; formavi te, servus meus es tu, Israel, non decipies me. |
| 22. | Delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua; revertere ad me, quoniam redemi te. |
| 23. | Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus; iubilate, fundamenta terrae, resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum eius, quoniam redemit Dominus Iacob et in Israel glorificabitur. |
| 24. | Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: “Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum? |
| 25. | Qui irrita facio signa divinorum et hariolos stultos reddo; compello sapientes retrorsum et scientiam eorum vanam facio; |
| 26. | qui suscito verbum servi mei et consilium nuntiorum meorum compleo. Qui dico Ierusalem: “Habitaberis” et civitatibus Iudae: “Aedificabimini” et deserta eius suscitabo; |
| 27. | qui dico profundo: “Desolare, et flumina tua arefaciam”; |
| 28. | qui dico de Cyro: “Pastor meus est et omnem voluntatem meam complebit”; qui dico Ierusalem: “Aedificaberis”, et templo: “Fundaberis””. |