| 1. | Consolamini, consolamini populum meum, dicit Deus vester. |
| 2. | Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. |
| 3. | Vox clamantis: “In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. |
| 4. | Omnis vallis exaltetur, et omnis mons et collis humilietur; et fiant prava in directa, et aspera in plana: |
| 5. | et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est”. |
| 6. | Vox dicentis: “Clama!”. Et dixi: “Quid clamabo?”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri; |
| 7. | exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus. |
| 8. | Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in aeternum. |
| 9. | Super montem excelsum ascende, tu, quae evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quae evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere; dic civitatibus Iudae: “Ecce Deus vester, |
| 10. | ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo. |
| 11. | Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat”. |
| 12. | Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo disposuit, modio continuit pulverem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera? |
| 13. | Quis direxit spiritum Domini? Aut quis consilium suum ostendit illi? |
| 14. | Cum quo iniit consilium, et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi? |
| 15. | Ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum pulveris in statera reputantur; ecce insulae quasi pulvis exiguus. |
| 16. | Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum. |
| 17. | Omnes gentes, quasi non sint, coram eo; quasi nihilum et inane reputantur ab eo. |
| 18. | Cui ergo similem facitis Deum? Aut quam imaginem ponitis ei? |
| 19. | Sculptile conflat faber, et aurifex auro figurat illud, et laminis argenteis argentarius. |
| 20. | Nimis pauper, ut offerat lignum imputribile: exquirit sibi sapientem artificem, ut statuat simulacrum, quod non moveatur. |
| 21. | Numquid non scitis? Numquid non audistis? Numquid non annuntiatum est vobis ab initio? Numquid non intellexistis fundamenta terrae? |
| 22. | Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores eius sunt quasi locustae; qui extendit sicut velum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum; |
| 23. | qui redigit in nihilum principes, iudices terrae velut inane facit. |
| 24. | Et quidem neque plantatus neque satus neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam aufert eos. |
| 25. | “Et cui assimilabitis me, quasi aequalis ei sim ego?”, dicit Sanctus. |
| 26. | Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest. |
| 27. | Quare dicis, Iacob, et loqueris, Israel: “Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transit?”. |
| 28. | Numquid nescis? Aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae; non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae eius. |
| 29. | Qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat. |
| 30. | Deficient pueri et laborabunt, et iuvenes lapsu labentur; |
| 31. | qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. |