| 1. | Miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israel et requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena ad eos et adhaerebit domui Iacob. |
| 2. | Et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas; et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subicient exactores suos. |
| 3. | Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Dominus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura, qua ante servisti, |
| 4. | proferes parabolam istam contra regem Babylonis et dices: “Quomodo cessavit exactor, quievit oppressio? |
| 5. | Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium, |
| 6. | caedentem populos in indignatione plaga sine remissione, subicientem in furore gentes persecutione sine fine. |
| 7. | Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est, et exsultaverunt. |
| 8. | Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: “Ex quo dormisti, non ascendit, qui succidat nos”. |
| 9. | Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitat tibi umbras, omnes principes terrae surgere fecit de soliis suis, omnes reges nationum. |
| 10. | Universi respondebunt et dicent tibi: “Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es”. |
| 11. | Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum; subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes. |
| 12. | Quomodo cecidisti de caelo, lucifer, fili aurorae? Deiectus es in terram, qui deiciebas gentes, |
| 13. | qui dicebas in corde tuo: “In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte conventus in lateribus aquilonis; |
| 14. | ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo”. |
| 15. | Verumtamen ad infernum detractus es, in profundum laci. |
| 16. | Qui te viderint, te intuentur teque prospicient: “Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna, |
| 17. | qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit, vinctis eius non aperuit carcerem? |
| 18. | Omnes reges gentium universi dormiunt in gloria, vir in domo sua; |
| 19. | tu autem proiectus es de sepulcro tuo quasi stirps abominabilis, obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad lapides sepulcri, quasi cadaver conculcatum. |
| 20. | Non habebis consortium cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in aeternum semen malefactorum. |
| 21. | Praeparate filios eius occisioni ob iniquitatem patrum suorum; ne consurgant, ut hereditent terram, neque impleant faciem orbis civitatum””. |
| 22. | “Et consurgam contra eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem, dicit Dominus; |
| 23. | et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa destructionis”, dicit Dominus exercituum. |
| 24. | Iuravit Dominus exercituum dicens: “Profecto, ut putavi, ita erit; et quomodo mente tractavi, sic eveniet. |
| 25. | Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum tolletur”. |
| 26. | Hoc consilium, quod initum est super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. |
| 27. | Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? Et manus eius extenta, et quis avertet eam? |
| 28. | In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est oraculum istud: |
| 29. | “Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen eius draco volans. |
| 30. | Et pascentur primogeniti egenorum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam. |
| 31. | Ulula, porta! Clama, civitas! Contremisce, Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus venit, et non est fugitivus in agminibus eius”. |
| 32. | Et quid respondebitur nuntiis gentis? “Quia Dominus fundavit Sion, et in ipsam confugiunt pauperes populi eius”. |