| 1. | Qui facit misericordiam, feneratur proximo suo; et, qui confortat manu, mandata servat. |
| 2. | Fenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo. |
| 3. | Confirma verbum et fideliter age cum illo, et omni tempore invenies, quod tibi necessarium est. |
| 4. | Multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his, qui se adiuverunt. |
| 5. | Donec accipiat, osculatur manus dantis et de possessionibus proximi humiliat vocem suam; |
| 6. | et in tempore redditionis postulabit tempus, et reddet verba taedii et murmurationum et tempus causabitur. |
| 7. | Si autem potuerit reddere, adversabitur; solidi vix reddet dimidium et computabit illud quasi inventionem. |
| 8. | Sin autem, fraudabit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis. |
| 9. | Et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. |
| 10. | Multi non causa nequitiae non fenerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt. |
| 11. | Verumtamen super humilem longanimis esto et pro eleemosyna non trahas illum. |
| 12. | Propter mandatum assume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas eum vacuum. |
| 13. | Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum et non abscondas illam sub lapide in perditionem. |
| 14. | Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. |
| 15. | Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. (16 17) |
| 18. | Super scutum roboris et super lanceam ponderis adversus inimicum tuum pugnabit pro te. |
| 19. | Vir bonus fidem facit pro proximo suo; et, qui perdiderit confusionem, fugiet repromissorem. |
| 20. | Gratiam fideiussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam. (21) |
| 22. | Bona repromissoris dissipabit peccator, et ingratus sensu derelinquet liberantem se. (23) |
| 24. | Repromissio multos perdidit recte agentes et commovit illos quasi fluctus maris; |
| 25. | viros potentes transmigrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. |
| 26. | Peccator transgrediens mandata Domini incidet in repromissionem, et, qui conatur lucrum sectari, incidet in iudicium. |
| 27. | Sponde pro proximo secundum virtutem tuam, sed attende tibi, ne incidas. |
| 28. | Initium vitae hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem. |
| 29. | Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio. |
| 30. | Super parvo et magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies. |
| 31. | Vita nequam hospitandi de domo in domum, et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os. |
| 32. | Hospitaberis et pasceris et potaberis sine gratia, et ad haec amara audiet: |
| 33. | “Transi, hospes, et orna mensam et, si quae in manu habes, ciba me!”. |
| 34. | “Exi a facie honoratioris! Necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater”. |
| 35. | Gravia haec homini habenti sensum: obiurgatio peregrinationis et improperium feneratoris. |