| 1. | Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum. |
| 2. | Quis sufficit enarrare opera illius? |
| 3. | Et quis investigabit magnalia eius? |
| 4. | Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit? Aut quis adiciet enarrare misericordiam eius? |
| 5. | Non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei; |
| 6. | cum consummaverit homo, tunc incipiet et, cum quieverit, aporiabitur. |
| 7. | Quid est homo, quis defectus, et quae est utilitas illius? Et quid est bonum, aut quid nequam illius? |
| 8. | Numerus dierum hominum ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt, et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi. |
| 9. | Propter hoc patiens est Deus in illis et effundit super eos misericordiam suam. |
| 10. | Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est; et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. |
| 11. | Ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit eis viam aequitatis. |
| 12. | Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia autem Dei super omnem carnem. |
| 13. | Qui reprehendit, docet et erudit quasi pastor dirigens gregem suum. |
| 14. | Miseretur excipientibus doctrinam miserationis et festinantibus in iudiciis eius. |
| 15. | Fili, in bonis non des querelam et in omni dato non des tristitiam verbi mali. |
| 16. | Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum. |
| 17. | Nonne ecce verbum super datum bonum? Sed utraque cum homine gratioso. |
| 18. | Stultus acriter improperabit, et datus indisciplinati tabescere facit oculos. |
| 19. | Ante iudicium para advocatum tibi et, antequam loquaris, disce. |
| 20. | Ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga teipsum et in hora visitationis invenies propitiationem. |
| 21. | Ante languorem humilia te et in tempore peccati ostende conversionem tuam. |
| 22. | Non sinas te impediri reddere votum tempore opportuno et ne tardes usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum. |
| 23. | Ante votum praepara animam tuam et noli esse quasi homo, qui tentat Dominum. |
| 24. | Memento irae in die consummationis et, suo tempore, retributionis in conversione faciei. |
| 25. | Memento famis in tempore abundantiae et necessitatum paupertatis in die divitiarum. |
| 26. | A mane usque ad vesperam mutatur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. |
| 27. | Homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum cavebit a malitia. |
| 28. | Omnis astutus agnoscit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem. |
| 29. | Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et effuderunt tamquam pluviam proverbia et iudicia. |
| 30. | De continentia animae. Post concupiscentias tuas non eas et a voluptatibus tuis te contine; |
| 31. | si praestes animae tuae beneplacitum concupiscentiae, faciet te in gaudium inimicis tuis. |
| 32. | Ne oblecteris in multa epulatione; duplex enim portio est paupertas illius. |
| 33. | Ne fueris ganeo et potator, cum nihil tibi est in sacculo: eris enim invidus vitae tuae. |