| 1. | Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et, qui communicaverit superbo, induet superbiam. |
| 2. | Pondus super te ne tollas et honestiori et ditiori te ne socius fueris. |
| 3. | Quid communicabit caccabus ad ollam? Quando enim se colliserint, confringetur. |
| 4. | Dives iniuste egit et fremet, pauper autem laesus, ipse supplicabit. |
| 5. | Si utilis fueris, assumet te et, si non habueris, derelinquet te. |
| 6. | Si habes, convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te. |
| 7. | Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: “Quid opus est tibi?”. |
| 8. | Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter et in novissimo deridebit te; et postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te. |
| 9. | Humiliare Deo et exspecta manus eius. |
| 10. | Attende, ne seductus in stultitiam humilieris. |
| 11. | Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris. |
| 12. | Advocatus a potentiore discede, et eo magis te advocabit. |
| 13. | Ne accedas, ne impingaris; et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem. |
| 14. | Ne retineas ex aequo loqui cum illo nec credas multis verbis illius; ex multa enim loquela tentabit te et subridens inquiret de absconditis tuis. |
| 15. | Immitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis. |
| 16. | Cave tibi et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas. |
| 17. | Audiens vero illa ex somno evigila. |
| 18. | Omni vita tua dilige Deum et invoca illum in salutem tuam. |
| 19. | Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi. |
| 20. | Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur. |
| 21. | Quid communicabit lupus agno? Sic peccator iusto. |
| 22. | Quae pax hyaenae ad canem? Aut quae pars diviti ad pauperem? |
| 23. | Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes. |
| 24. | Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio divitis pauper. |
| 25. | Dives commotus confirmatur ab amicis suis, humilis autem, cum ceciderit, expelletur et a notis. |
| 26. | Diviti decepto multi recuperatores: locutus est nefaria, et iustificaverunt illum; |
| 27. | humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus. |
| 28. | Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent; |
| 29. | pauper locutus est, et dicunt: “Quis est hic?” et, si offenderit, insuper subvertent illum. |
| 30. | Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii. |
| 31. | Cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala. |
| 32. | Vestigium cordis boni facies hilaris: difficile invenies et cum labore. |