| 1. | Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines. |
| 2. | Cum praesens est, imitantur illam; et desiderant eam, cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens. |
| 3. | Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuriis vitulaminibus non dabit radicem in profundum altam nec stabile firmamentum collocabit. |
| 4. | Etenim, si in ramis ad tempus germinaverit, infirmiter posita a vento commovebitur et a nimietate ventorum eradicabitur. |
| 5. | Confringentur rami inconsummati, et fructus illorum inutilis et acerbus ad manducandum et ad nihilum aptus. |
| 6. | Ex iniquis enim somnis filii, qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua. |
| 7. | Iustus autem, si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. |
| 8. | Senectus enim venerabilis, non quae est diuturna, neque annorum numero computatur; |
| 9. | cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. |
| 10. | Placens Deo factus est dilectus et vivens inter peccatores translatus est; |
| 11. | raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius. |
| 12. | Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia. |
| 13. | Consummatus in brevi explevit tempora multa; |
| 14. | placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia, |
| 15. | quoniam gratia et misericordia est in electis eius, et visitatio in sanctis illius. |
| 16. | Condemnat autem iustus mortuus vivos impios, et iuventus celerius consummata longaevam senectutem iniusti. |
| 17. | Videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. |
| 18. | Videbunt et contemnent; illos autem Dominus irridebit. |
| 19. | Et erunt post haec tamquam corpus sine honore et in contumeliam inter mortuos in perpetuum, quoniam disrumpet illos praecipites sine voce et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur et erunt in dolore, et memoria illorum peribit. |
| 20. | Venient in computatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum. |