| 1. | Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat? |
| 2. | Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae; ibi me doceres, et darem tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum. |
| 3. | Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur me. |
| 4. | Adiuro vos, filiae Ierusalem, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. |
| 5. | Quae est ista, quae ascendit de deserto innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te; ibi parturivit te mater tua, ibi parturivit te genetrix tua. |
| 6. | Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. |
| 7. | Aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam; si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despicient eum. |
| 8. | Soror nostra parva et ubera non habet; quid faciemus sorori nostrae in die, quando alloquenda est? |
| 9. | Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. |
| 10. | Ego murus, et ubera mea sicut turris; ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. |
| 11. | Vinea fuit Salomoni in Baalhamon. Tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu eius mille argenteos. |
| 12. | Vinea mea coram me est; mille tibi, Salomon, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius. |
| 13. | Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam. |
| 14. | Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum. |