| 1. | Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi. |
| 2. | Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: “Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium”. |
| 3. | “Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?”. |
| 4. | Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus ilico intremuit. |
| 5. | Surrexi, ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima super ansam pessuli. |
| 6. | Aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, quia discesserat. Quaesivi et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. |
| 7. | Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem; percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. |
| 8. | Adiuro vos, filiae Ierusalem: si inveneritis dilectum meum, quid nuntietis ei? “Quia amore langueo”. |
| 9. | Quid est dilecto tuo prae ceteris, o pulcherrima mulierum? Quid est dilecto tuo prae ceteris, quia sic adiurasti nos? |
| 10. | Dilectus meus candidus et rubicundus dignoscitur ex milibus. |
| 11. | Caput eius aurum optimum, cincinni eius sicut racemi palmarum, nigri quasi corvus. |
| 12. | Oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima. |
| 13. | Genae illius sicut areolae aromatum, turriculae unguentorum; labia eius lilia distillantia myrrham primam. |
| 14. | Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis; venter eius opus eburneum distinctum sapphiris. |
| 15. | Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas; species eius ut Libani, electus ut cedri. |
| 16. | Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Ierusalem. |