| 1. | Omnia tempus habent, et momentum suum cuique negotio sub caelo: |
| 2. | tempus nascendi et tempus moriendi, tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est, |
| 3. | tempus occidendi et tempus sanandi, tempus destruendi et tempus aedificandi, |
| 4. | tempus flendi et tempus ridendi, tempus plangendi et tempus saltandi, |
| 5. | tempus spargendi lapides et tempus eos colligendi, tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus, |
| 6. | tempus quaerendi et tempus perdendi, tempus custodiendi et tempus abiciendi, |
| 7. | tempus scindendi et tempus consuendi, tempus tacendi et tempus loquendi, |
| 8. | tempus dilectionis et tempus odii, tempus belli et tempus pacis. |
| 9. | Quid lucri habet, qui operatur, de labore suo? |
| 10. | Vidi occupationem, quam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. |
| 11. | Cuncta fecit bona in tempore suo; et mundum tradidit cordi eorum, et non inveniet homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. |
| 12. | Cognovi quod nihil boni esset in eis nisi laetari et facere bene in vita sua. |
| 13. | Omnis enim homo, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. |
| 14. | Didici quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur. |
| 15. | Quod iam fuit, ipsum est; et, quod futurum est, iam fuit; et Deus requirit, quod abiit. |
| 16. | Et adhuc vidi sub sole: in loco iudicii ibi impietas, et in loco iustitiae ibi iniquitas; |
| 17. | et dixi in corde meo: “Iustum et impium iudicabit Deus, quia tempus omni rei et omnibus occasio”. |
| 18. | Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus et ostenderet eos in semetipsis similes esse bestiis. |
| 19. | Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas. |
| 20. | Et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt omnia, et in terram omnia pariter revertuntur. |
| 21. | Quis novit, si spiritus filiorum hominis ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum in terram? |
| 22. | Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat? |