| 1. | Sapientia mulierum aedificat domum suam, insipientia eam manibus destruet. |
| 2. | Ambulans recto itinere timet Deum; despicit illum, qui infami graditur via. |
| 3. | In ore stulti virga superbiae, labia autem sapientium custodiunt eos. |
| 4. | Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est; plurimae autem segetes in fortitudine bovis. |
| 5. | Testis fidelis non mentitur, profert autem mendacium dolosus testis. |
| 6. | Quaerit derisor sapientiam et non invenit; doctrina prudentibus facilis. |
| 7. | Cede coram viro stulto, quia nescies labia prudentiae. |
| 8. | Sapientia callidi est intellegere viam suam, et imprudentia stultorum errans. |
| 9. | Stulti parvipendent peccatum, et inter iustos morabitur gratia. |
| 10. | Cor novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus. |
| 11. | Domus impiorum delebitur, tabernacula vero iustorum germinabunt. |
| 12. | Est via, quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem. |
| 13. | Etiam in risu cor dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. |
| 14. | Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. |
| 15. | Simplex credit omni verbo, astutus considerat gressus suos. |
| 16. | Sapiens timet et declinat a malo, stultus transilit et confidit. |
| 17. | Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. |
| 18. | Possidebunt simplices stultitiam, et astuti coronabuntur scientia. |
| 19. | Procumbunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum. |
| 20. | Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi. |
| 21. | Qui despicit proximum suum, peccat; qui autem miseretur pauperis, beatus erit. |
| 22. | Nonne errant, qui operantur malum? Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona. |
| 23. | In omni labore erit abundantia; verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem. |
| 24. | Corona sapientium divitiae eorum, fatuitas stultorum fatuitas est. |
| 25. | Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis. |
| 26. | In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes. |
| 27. | Timor Domini fons vitae, declinans a laqueis mortis. |
| 28. | In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ruina principis. |
| 29. | Qui patiens est, multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est, exaltat stultitiam. |
| 30. | Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia. |
| 31. | Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis. |
| 32. | In malitia sua impelletur impius, sperat autem iustus in integritate sua. |
| 33. | In corde prudentis requiescit sapientia, at in medio stultorum agnoscetur? |
| 34. | Iustitia elevat gentem, vituperium autem populorum est peccatum. |
| 35. | Acceptus est regi minister intellegens, et iracundia ei, qui turpiter agit. |