| 1. | Parabolae Salomonis filii David regis Israel |
| 2. | ad sciendam sapientiam et disciplinam, ad intellegenda verba prudentiae; |
| 3. | ad suscipiendam eruditionem doctrinae, iustitiam et iudicium et aequitatem, |
| 4. | ut detur parvulis astutia, adulescenti scientia et recogitatio. |
| 5. | Audiat sapiens et addet doctrinam, et intellegens dispositiones possidebit: |
| 6. | animadvertet parabolam et allegoriam, verba sapientium et aenigmata eorum. |
| 7. | Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. |
| 8. | Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne reicias legem matris tuae, |
| 9. | quia diadema gratiae sunt capiti tuo, et torques collo tuo. |
| 10. | Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. |
| 11. | Si dixerint: “Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra; |
| 12. | deglutiamus eos sicut infernus viventes et integros quasi descendentes in lacum: |
| 13. | omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis; |
| 14. | sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum”; |
| 15. | fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum. |
| 16. | Pedes enim illorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem. |
| 17. | Frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum. |
| 18. | Ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas. |
| 19. | Sic semitae omnis ad rapinam intenti: animam ipsius possidentis rapiunt. |
| 20. | Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam, |
| 21. | in capite viarum frequentium clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua: |
| 22. | “Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et derisores sibi derisionem cupient, et imprudentes odibunt scientiam? |
| 23. | Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum meum et ostendam vobis verba mea. |
| 24. | Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; |
| 25. | despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. |
| 26. | Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum terror vobis advenerit, |
| 27. | cum irruerit ut procella terror, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia”. |
| 28. | Tunc invocabunt me, et non exaudiam, instanter quaerent me et non invenient me, |
| 29. | eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non elegerint |
| 30. | nec acquieverint consilio meo et despexerint universam correptionem meam. |
| 31. | Comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur. |
| 32. | Aversio parvulorum interficiet eos, et securitas stultorum perdet illos. |
| 33. | Qui autem me audierit, absque terrore requiescet et tranquillus erit timore malorum sublato. |