| 1. | Et factum est, postquam per cussit Alexander Philippi Mace do, qui prius regnavit in Graecia, egressus de terra Cetthim, Darium regem Persarum et Medorum, |
| 2. | constituit proelia multa et obtinuit munitiones et interfecit reges terrae; |
| 3. | et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius. |
| 4. | Et congregavit virtutem fortem nimis et obtinuit regiones gentium et tyrannos, et facti sunt illi in tributum. |
| 5. | Et post haec decidit in lectum et cognovit quia moreretur; |
| 6. | et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuventute, et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret. |
| 7. | Et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est. |
| 8. | Et obtinuerunt pueri eius regnum, unusquisque in loco suo; |
| 9. | et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis. Et multiplicata sunt mala in terra. |
| 10. | Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Graecorum. |
| 11. | In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: “Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala”. |
| 12. | Et bonus visus est sermo in oculis eorum; |
| 13. | et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem, et dedit illis potestatem, ut facerent iustitias gentium. |
| 14. | Et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum; |
| 15. | et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venumdati sunt, ut facerent malum. |
| 16. | Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti, ut regnaret super duo regna. |
| 17. | Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in curribus et elephantis et equitibus et navium multitudine; |
| 18. | et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi. |
| 19. | Et comprehenderunt civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti. |
| 20. | Et reversus est Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno, et ascendit ad Israel et ad Hierosolyma in multitudine gravi |
| 21. | et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius |
| 22. | et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia. |
| 23. | Et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos, quos invenit; |
| 24. | et, sublatis omnibus, abiit in terram suam et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna. |
| 25. | Et factus est planctus magnus in Israel et in omni loco eorum; |
| 26. | et ingemuerunt principes et seniores, virgines et iuvenes infirmati sunt, et speciositas mulierum immutata est, |
| 27. | omnis maritus sumpsit lamentum, et, quae sedebat in toro maritali, lugebat; |
| 28. | et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Iacob induit confusionem. |
| 29. | Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudae et venit Ierusalem cum turba magna; |
| 30. | et locutus est ad eos verba pacifica in dolo, et crediderunt ei. Et irruit super civitatem repente et percussit eam plaga magna et perdidit populum multum ex Israel. |
| 31. | Et accepit spolia civitatis et succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu; |
| 32. | et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt. |
| 33. | Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis; et facta est illis in arcem. |
| 34. | Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convaluerunt in ea; |
| 35. | et posuerunt arma et escas et, congregatis spoliis Ierusalem, reposuerunt illic; et facti sunt in laqueum magnum. |
| 36. | Et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israel semper; |
| 37. | et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem. |
| 38. | Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo; et nati eius reliquerunt eam. |
| 39. | Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum. |
| 40. | Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius, et sublimitas eius conversa est in luctum. |
| 41. | Et scripsit rex Antiochus omni regno suo, ut essent universi populus unus, |
| 42. | et relinqueret unusquisque legem suam. Et receperunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi; |
| 43. | et multi ex Israel consenserunt cultui eius et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum. |
| 44. | Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae, |
| 45. | et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et contaminare sabbata et dies sollemnes |
| 46. | et polluere sancta et sanctos, |
| 47. | instruere aras et templa et idola et immolare porcina et pecora communia |
| 48. | et relinquere filios suos incircumcisos et polluere animas eorum in omni immundo et abominatione, |
| 49. | ita ut obliviscerentur legem et immutarent omnes iustificationes; |
| 50. | et, quicumque non fecerit secundum verbum regis Antiochi, morietur. |
| 51. | Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit consideratores super omnem populum et mandavit civitatibus Iudae immolare per civitatem et civitatem. |
| 52. | Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra; |
| 53. | et posuerunt Israel in abditis et in absconditis fugitivorum locis. |
| 54. | Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras |
| 55. | et ante ianuas domorum et in plateis sacrificabant. |
| 56. | Et libros legis, quos invenerunt, combusserunt igne scindentes eos; |
| 57. | et ubicumque inveniebatur apud aliquem liber testamenti, et si quis consentiebat legi, constitutio regis interficiebat eum. |
| 58. | In virtute sua faciebant haec Israeli, omnibus, qui inveniebantur in omni mense et mense in civitatibus. |
| 59. | Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat super altare; |
| 60. | et mulieres, quae circumciderant filios suos, interficiebant secundum iussum |
| 61. | — et suspendebant infantes a cervicibus eorum — et domos eorum et eos, qui circumciderant illos. |
| 62. | Et multi in Israel obtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda, |
| 63. | et elegerunt mori, ut non polluerentur escis et non profanarent testamentum sanctum, et moriebantur. |
| 64. | Et facta est ira magna super Israel valde. |