| 1. | Exsultate, iusti, in Domino; rectos decet collaudatio. |
| 2. | Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite illi. |
| 3. | Cantate ei canticum novum, bene psallite ei in vociferatione, |
| 4. | quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide. |
| 5. | Diligit iustitiam et iudicium; misericordia Domini plena est terra. |
| 6. | Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. |
| 7. | Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos. |
| 8. | Timeat Dominum omnis terra, a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem. |
| 9. | Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. |
| 10. | Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum. |
| 11. | Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in generatione et generationem. |
| 12. | Beata gens, cui Dominus est Deus, populus, quem elegit in hereditatem sibi. |
| 13. | De caelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum. |
| 14. | De loco habitaculi sui respexit super omnes, qui habitant terram, |
| 15. | qui finxit singillatim corda eorum, qui intellegit omnia opera eorum. |
| 16. | Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae. |
| 17. | Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabit. |
| 18. | Ecce oculi Domini super metuentes eum, in eos, qui sperant super misericordia eius, |
| 19. | ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame. |
| 20. | Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adiutor et protector noster est; |
| 21. | quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus. |
| 22. | Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. |