| 1. | David. Maskil. Beatus, cui remissa est iniquitas, et obtectum est peccatum. |
| 2. | Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum, nec est in spiritu eius dolus. |
| 3. | Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum rugirem tota die. |
| 4. | Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis. |
| 5. | Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino”. Et tu remisisti impietatem peccati mei. |
| 6. | Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Et in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. |
| 7. | Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me; exsultationibus salutis circumdabis me. |
| 8. | Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos. |
| 9. | Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te. |
| 10. | Multi dolores impii, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. |
| 11. | Laetamini in Domino et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde. |