| 1. | PSALMUS. Canticum festi Dedicationis Templi. David. |
| 2. | Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me nec delectasti inimicos meos super me. |
| 3. | Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. |
| 4. | Domine, eduxisti ab inferno animam meam, vivificasti me, ut non descenderem in lacum. |
| 5. | Psallite Domino, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius, |
| 6. | quoniam ad momentum indignatio eius, et per vitam voluntas eius. Ad vesperum demoratur fletus, ad matutinum laetitia. |
| 7. | Ego autem dixi in securitate mea: “Non movebor in aeternum”. |
| 8. | Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. |
| 9. | Ad te, Domine, clamabam et ad Deum meum deprecabar. |
| 10. | Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam? |
| 11. | Audivit Dominus et misertus est mei, Dominus factus est adiutor meus. |
| 12. | Convertisti planctum meum in choros mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia, |
| 13. | ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. |