| 1. | David. Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo? |
| 2. | Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas; qui tribulant me et inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. |
| 3. | Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo. |
| 4. | Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius. |
| 5. | Quoniam occultabit me in tentorio suo in die malorum. Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltabit me. |
| 6. | Et nunc exaltatur caput meum super inimicos meos in circuitu meo. Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino. |
| 7. | Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi; miserere mei et exaudi me. |
| 8. | De te dixit cor meum: “Exquirite faciem meam!”. Faciem tuam, Domine, exquiram. |
| 9. | Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus es tu, ne me reicias neque derelinquas me, Deus salutis meae. |
| 10. | Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. |
| 11. | Ostende mihi, Domine, viam tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos. |
| 12. | Ne tradideris me in animam tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et qui violentiam spirant. |
| 13. | Credo videre bona Domini in terra viventium. |
| 14. | Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. |