| 1. | Magistro chori. Ad modum cantici " Cerva diluculo ". PSALMUS. David. |
| 2. | Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei. |
| 3. | Deus meus, clamo per diem, et non exaudis, et nocte, et non est requies mihi. |
| 4. | Tu autem sanctus es, qui habitas in laudibus Israel. |
| 5. | In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos; |
| 6. | ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi. |
| 7. | Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis. |
| 8. | Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput: |
| 9. | “Speravit in Domino: eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum”. |
| 10. | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ad ubera matris meae. |
| 11. | In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu. |
| 12. | Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet. |
| 13. | Circumdederunt me vituli multi, tauri Basan obsederunt me. |
| 14. | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens. |
| 15. | Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. |
| 16. | Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. |
| 17. | Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, |
| 18. | et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me; |
| 19. | diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem. |
| 20. | Tu autem, Domine, ne elongaveris; fortitudo mea, ad adiuvandum me festina. |
| 21. | Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam. |
| 22. | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam. |
| 23. | Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. |
| 24. | Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum. Metuat eum omne semen Israel, |
| 25. | quoniam non sprevit neque despexit afflictionem pauperis nec avertit faciem suam ab eo et, cum clamaret ad eum, exaudivit. |
| 26. | Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. |
| 27. | Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: “Vivant corda eorum in saeculum saeculi!”. |
| 28. | Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium. |
| 29. | Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. |
| 30. | Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet, |
| 31. | et semen meum serviet ipsi. Narrabitur de Domino generationi venturae; |
| 32. | et annuntiabunt iustitiam eius populo, qui nascetur: “Haec fecit Dominus!”. |