| 1. | Magistro chori. David. PSALMUS. Domine, scrutatus es et cognovisti me, |
| 2. | tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti cogitationes meas de longe, |
| 3. | semitam meam et accubitum meum investigasti. Et omnes vias meas perspexisti, |
| 4. | quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Domine, tu novisti omnia. |
| 5. | A tergo et a fronte coartasti me et posuisti super me manum tuam. |
| 6. | Mirabilis nimis facta est scientia tua super me, sublimis, et non attingam eam. |
| 7. | Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? |
| 8. | Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. |
| 9. | Si sumpsero pennas aurorae et habitavero in extremis maris, |
| 10. | etiam illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua. |
| 11. | Si dixero: “Forsitan tenebrae compriment me, et nox illuminatio erit circa me”, |
| 12. | etiam tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur C sicut tenebrae eius ita et lumen eius -. |
| 13. | Quia tu formasti renes meos, contexuisti me in utero matris meae. |
| 14. | Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis. |
| 15. | Non sunt abscondita ossa mea a te, cum factus sum in occulto, contextus in inferioribus terrae. |
| 16. | Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo scripti erant omnes dies: ficti erant, et nondum erat unus ex eis. |
| 17. | Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus; nimis gravis summa earum. |
| 18. | Si dinumerabo eas, super arenam multiplicabuntur; si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum. |
| 19. | Utinam occidas, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me. |
| 20. | Qui loquuntur contra te maligne: exaltantur in vanum contra te. |
| 21. | Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam et insurgentes in te abhorrebam? |
| 22. | Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. |
| 23. | Scrutare me, Deus, et scito cor meum; proba me et cognosce semitas meas |
| 24. | et vide, si via vanitatis in me est, et deduc me in via aeterna. |