| 1. | Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in conventu derisorum non sedit, |
| 2. | sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte. |
| 3. | Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. |
| 4. | Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis, quem proicit ventus. |
| 5. | Ideo non consurgent impii in iudicio, neque peccatores in concilio iustorum. |
| 6. | Quoniam novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit. |