| 1. | Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius? |
| 2. | Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercennarius praestolatur mercedem suam, |
| 3. | sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi. |
| 4. | Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum. |
| 5. | Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit. |
| 6. | Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo. |
| 7. | Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona. |
| 8. | Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. |
| 9. | Sicut consumitur nubes et pertransit, sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet |
| 10. | nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius. |
| 11. | Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae. |
| 12. | Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam? |
| 13. | Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et assumet stratum meum querelam meam, |
| 14. | terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties. |
| 15. | Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. |
| 16. | Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei. |
| 17. | Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum? |
| 18. | Visitas eum diluculo et singulis momentis probas illum. |
| 19. | Usquequo non avertes oculos a me? Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam? |
| 20. | Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? |
| 21. | Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam; et, si mane me quaesieris, non subsistam!”. |