| 1. | Voca ergo, si est qui tibi re spondeat! Ad quem sanctorum converteris? |
| 2. | Vere stultum interficit iracundia, et fatuum occidit invidia. |
| 3. | Ego vidi stultum firma radice et maledixi sedi eius statim. |
| 4. | Longe fient filii eius a salute et conterentur in porta, et non erit qui eruat. |
| 5. | Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius. |
| 6. | Quia non egreditur ex pulvere nequitia, et de humo non oritur dolor. |
| 7. | Sed homo generat laborem, et aves elevant volatum. |
| 8. | Quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum, |
| 9. | qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero; |
| 10. | qui dat pluviam super faciem terrae et irrigat aquis rura; |
| 11. | qui ponit humiles in sublime et maerentes erigit sospitate; |
| 12. | qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod coeperant; |
| 13. | qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat. |
| 14. | Per diem incurrent tenebras et, quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. |
| 15. | Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem; |
| 16. | et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum. |
| 17. | Beatus homo, qui corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes. |
| 18. | Quia ipse vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt. |
| 19. | In sex tribulationibus liberabit te, et in septem non tanget te malum. |
| 20. | In fame eruet te de morte et in bello de manu gladii. |
| 21. | A flagello linguae absconderis et non timebis vastationem, cum venerit. |
| 22. | In vastitate et fame ridebis et bestias terrae non formidabis. |
| 23. | Sed cum lapidibus campi pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi. |
| 24. | Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans habitationem tuam non falleris. |
| 25. | Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. |
| 26. | Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. |
| 27. | Ecce hoc, ut investigavimus, ita est; oboedi illi et tu sapias tibi”. |