| 1. | Numquid nosti tempus partus ibicum in petris vel parturientes cervas observasti? |
| 2. | Dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum? |
| 3. | Incurvantur ad fetum et pariunt et fetus suos emittunt. |
| 4. | Impinguantur filii earum et adolescunt in campo, egrediuntur et non revertuntur ad eas. |
| 5. | Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ipsius quis solvit? |
| 6. | Cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis. |
| 7. | Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit. |
| 8. | Explorat montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit. |
| 9. | Numquid volet taurus ferus servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum? |
| 10. | Numquid alligabis taurum ferum ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te? |
| 11. | Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos? |
| 12. | Numquid credes illi quod revertatur et sementem in aream tuam congreget? |
| 13. | Ala struthionis laeta est, penna vero ciconiae et avolat. |
| 14. | Quando derelinquit ova sua in terra, in pulvere calefiunt. |
| 15. | Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. |
| 16. | Duratur ad filios suos quasi non sint sui; frustra laborans nullo timore anxiatur. |
| 17. | Privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam. |
| 18. | Cum tempus fuerit, in altum alas erigit, deridet equum et ascensorem eius. |
| 19. | Numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius iubam? |
| 20. | Numquid suscitabis eum quasi locustas? Gloria hinnitus eius terror; |
| 21. | vallem ungula fodit, exsultat audacter, in occursum pergit armatis. |
| 22. | Contemnit pavorem nec territur neque cedit gladio. |
| 23. | Super ipsum sonabit pharetra, micat hasta et acinaces. |
| 24. | Fervens et fremens sorbet terram nec consistet, cum tubae sonaverit clangor. |
| 25. | Ubi audierit bucinam, dicit: “Uah!”. Procul odoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus. |
| 26. | Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum? |
| 27. | Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum? |
| 28. | In petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque in culmine et arce. |
| 29. | Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt. |
| 30. | Pulli eius lambent sanguinem; et, ubicumque cadaver fuerit, statim adest”. |