| 1. | Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit: |
| 2. | “Quis est iste obscurans consilium sermonibus imperitis? |
| 3. | Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me. |
| 4. | Ubi eras, quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intellegentiam. |
| 5. | Quis posuit mensuras eius, si nosti? Vel quis tetendit super eam lineam? |
| 6. | Super quo bases illius solidatae sunt? Aut quis demisit lapidem angularem eius, |
| 7. | cum clamarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei? |
| 8. | Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de visceribus procedens, |
| 9. | cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi fascia obvolverem? |
| 10. | Definivi illud terminis meis et posui vectem et ostia |
| 11. | et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos. |
| 12. | Numquid in diebus tuis praecepisti diluculo et assignasti aurorae locum suum, |
| 13. | et, cum extrema terrae teneres, excussi sunt impii ex ea? |
| 14. | Vertetur in lutum signatum et stabit sicut vestimentum. |
| 15. | Cohibetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. |
| 16. | Numquid ingressus es scaturigines maris et in novissimis abyssi deambulasti? |
| 17. | Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? |
| 18. | Numquid considerasti latitudinem terrae? Indica mihi, si nosti omnia: |
| 19. | In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit; |
| 20. | ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius? |
| 21. | Novisti, nam tunc natus eras, et numerus dierum tuorum multus! |
| 22. | Numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti, |
| 23. | quae praeparavi in tempus angustiae, in diem pugnae et belli? |
| 24. | Per quam viam spargitur lux, diffunditur ventus urens super terram? |
| 25. | Quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam fulmini tonanti, |
| 26. | ut plueret super terram absque homine, in deserto, ubi nullus mortalium commoratur, |
| 27. | ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas in terra arida? |
| 28. | Quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris? |
| 29. | De cuius sinu egressa est glacies, et pruinam de caelo quis genuit? |
| 30. | In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur. |
| 31. | Numquid coniungere valebis nexus stellarum Pleiadum aut funiculum Arcturi poteris solvere? |
| 32. | Numquid produces Coronam in tempore suo et Ursam cum filiis ducis tu? |
| 33. | Numquid nosti leges caeli et pones scripturam eius in terra? |
| 34. | Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? |
| 35. | Numquid mittes fulgura, et ibunt et dicent tibi: “Adsumus!”? |
| 36. | Quis posuit in visceribus ibis sapientiam, vel quis dedit gallo intellegentiam? |
| 37. | Quis recensebit nubes in sapientia, et utres caeli quis declinabit, |
| 38. | quando funditur pulvis in solidum, et glebae compinguntur? |
| 39. | Numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis, |
| 40. | quando cubant in antris et in specubus insidiantur? |
| 41. | Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos? |