| 1. | Addens quoque Eliu haec locutus est: |
| 2. | “Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. |
| 3. | Repetam scientiam meam a longe et Factori meo tribuam iustitiam. |
| 4. | Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfectus scientia adest tecum. |
| 5. | Deus potens est; non abicit, potens virtute cordis. |
| 6. | Non vivere faciet impium, sed iudicium pauperibus tribuit. |
| 7. | Non auferet a iusto oculos suos et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. |
| 8. | Et si fuerint vincti compedibus et vinciantur funibus paupertatis, |
| 9. | indicabit eis opera eorum et scelera eorum, quia violenti fuerunt. |
| 10. | Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat, et loquetur, ut revertantur ab iniquitate. |
| 11. | Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono et annos suos in deliciis. |
| 12. | Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis et consumentur in stultitia. |
| 13. | Impii corde sibi reponent iram Dei neque clamabunt, cum vincti fuerint. |
| 14. | Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia. |
| 15. | Eripiet de angustia sua pauperem et revelabit in tribulatione aurem eius. |
| 16. | Igitur salvabit te de ore angusto, amplitudo et non angustiae erunt sub te; requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. |
| 17. | Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque tenebunt. |
| 18. | Cave, ne te seducat abundantia, nec multitudo donorum inclinet te. |
| 19. | Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia? Et omnes conatus roboris? |
| 20. | Ne inhies nocti, ut ascendat turba pro eis. |
| 21. | Cave, ne declines ad iniquitatem; propter hoc enim expertus es miseriam. |
| 22. | Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua. Quis ei similis doctor? |
| 23. | Quis poterit scrutari vias eius, aut quis potest ei dicere: “Operatus es iniquitatem”? |
| 24. | Memento, ut magnifices opus eius, de quo cecinerunt viri. |
| 25. | Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. |
| 26. | Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram; numerus annorum eius inaestimabilis. |
| 27. | Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar fluminis, |
| 28. | quos nubes effundunt, stillantes super homines multos. |
| 29. | Profecto quis intellegit dilatationem nubium, strepitum tabernaculi eius? |
| 30. | Ecce extendit circum se lumen suum et fundamenta maris texit. |
| 31. | Per haec enim iudicat populos et dat escas copiose. |
| 32. | In manibus abscondit lucem et praecipit ei, ut percutiat. |
| 33. | Fragor eius de eo annuntiat, zelans ira contra iniquitatem. |