| 1. | Pronuntians itaque Eliu etiam haec locutus est: |
| 2. | “Audite, sapientes, verba mea; et eruditi, auscultate me. |
| 3. | Auris enim verba probat, et guttur escas gustu diiudicat. |
| 4. | Iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius. |
| 5. | Quia dixit Iob: “Iustus sum, et Deus avertit iudicium meum; |
| 6. | in iudicando enim me mendacium est, violenta sagitta mea absque ullo peccato”. |
| 7. | Quis est vir, ut est Iob, qui bibit subsannationem quasi aquam, |
| 8. | qui graditur una cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis? |
| 9. | Dixit enim: “Non prodest viro, etiamsi cum Deo familiariter agit”. |
| 10. | Ideo, viri cordati, audite me: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. |
| 11. | Opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet eis. |
| 12. | Vere enim Deus non operatur malum, nec Omnipotens subvertet iudicium. |
| 13. | Quis commisit ei terram suam, aut quis posuit totum orbem? |
| 14. | Si direxerit ad se cor suum, spiritum illius et halitum ad se trahat, |
| 15. | deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. |
| 16. | Si habes ergo intellectum, audi hoc et ausculta vocem eloquii mei: |
| 17. | Numquid, qui non amat iudicium, reget imperio? Num iustum magnum condemnabis, |
| 18. | qui dicet regi: “Nequam!”, qui vocabit duces: “Impios!”, |
| 19. | qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi. |
| 20. | Subito morientur; et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt, et auferent violentum absque conatu. |
| 21. | Oculi enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat. |
| 22. | Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi, qui operantur iniquitatem. |
| 23. | Nec enim ultra homini ponit conveniendi locum, ut veniat ad Deum in iudicium. |
| 24. | Conteret potentes sine inquisitione et stare faciet alios pro eis. |
| 25. | Novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem, et conterentur. |
| 26. | Quasi impios percussit eos in loco videntium, |
| 27. | qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt, |
| 28. | cum induceret ad se clamorem egeni et audiret vocem pauperum. |
| 29. | Ipse enim si quieverit, quis est qui condemnet? Et si absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, super gentem et super homines simul? |
| 30. | Ne regnet homo impius, ne sint laquei populo. |
| 31. | Si enim dixit quispiam Deo: “Ferre debui! Iam non perverse agam. |
| 32. | Dum videam, tu doce me; si iniquitatem operatus sum, ultra non addam”. |
| 33. | Numquid pro te Deus satisfaciet, quia respuisti? Tu enim eliges, et non ego; et si quid nosti melius, loquere. |
| 34. | Viri intellegentes loquentur mihi, et vir sapiens, qui audiet me: |
| 35. | “Iob autem non in sapientia locutus est, et verba illius non sonant disciplinam”. |
| 36. | Utique, probetur Iob usque ad finem de responsionibus hominum iniquitatis. |
| 37. | Quia addit super peccata sua delictum, inter nos plaudit manibus et multiplicat sermones suos contra Deum”. |