| 1. | Respondens autem Iob dixit: |
| 2. | “Audite, quaeso, sermones meos, et sint haec consolationes vestrae. |
| 3. | Sustinete me, et ego loquar; et post verba mea ridebitis. |
| 4. | Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam impatiens fieri? |
| 5. | Attendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro. |
| 6. | Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. |
| 7. | Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt divitiis? |
| 8. | Semen eorum permanet coram eis, et progenies eorum in conspectu eorum. |
| 9. | Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. |
| 10. | Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata fetu suo. |
| 11. | Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. |
| 12. | Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi. |
| 13. | Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. |
| 14. | Qui dixerant Deo: “Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus. |
| 15. | Quis est Omnipotens, ut serviamus ei, et quid nobis prodest, si oraverimus illum?”. |
| 16. | Sint in manu eorum bona sua; consilium vero impiorum longe sit a me. |
| 17. | Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo? |
| 18. | Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit. |
| 19. | “Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?”. Retribuat illi, ut sciat. |
| 20. | Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. |
| 21. | Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium eius recidetur? |
| 22. | Numquid Deum docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat? |
| 23. | Iste moritur robustus et sanus, dives et felix; |
| 24. | viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. |
| 25. | Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus; |
| 26. | et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. |
| 27. | Certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas. |
| 28. | Dicitis enim: “Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?”. |
| 29. | Nonne interrogastis quemlibet de viatoribus et signa eorum non agnovistis? |
| 30. | Quia in diem perditionis servatur malus et ad diem furoris abducetur. |
| 31. | Quis arguet coram eo viam eius, et, quae fecit, quis reddet illi? |
| 32. | Ipse ad sepulcra ducetur, et super tumulum vigilabunt. |
| 33. | Dulces erunt ei glebae vallis, et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles. |
| 34. | Quomodo igitur consolamini me frustra, et responsionis vestrae restat perfidia?”. |