| 1. | Respondens autem Baldad Suhites dixit: |
| 2. | “Usque ad quem finem verba iactabitis? Intellegite prius, et sic loquamur. |
| 3. | Quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis? |
| 4. | Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? |
| 5. | Etenim lux impii exstinguetur, nec splendebit flamma ignis eius. |
| 6. | Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quae super eum est, exstinguetur. |
| 7. | Arctabuntur gressus virtutis eius, et praecipitabit eum consilium suum. |
| 8. | Immissi sunt in rete pedes eius, et in reticulo ambulat. |
| 9. | Tenet plantam illius laqueus, et firmatur super eum tendiculum. |
| 10. | Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam. |
| 11. | Undique terrent eum formidines et involvunt pedes eius. |
| 12. | Attenuatur fame robur eius, et pernicies parata costis illius. |
| 13. | Devorat partes cutis eius, consumat membra illius primogenitus mortis. |
| 14. | Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius, et urges eum ad regem formidinum. |
| 15. | Habitas in tabernaculo, quod iam non est ei; aspergitur in habitatione eius sulphur. |
| 16. | Deorsum radices eius siccantur, sursum autem atteruntur rami eius. |
| 17. | Memoria illius periit de terra, et non celebrabitur nomen eius in plateis. |
| 18. | Expellent eum de luce in tenebras et de orbe transferent eum. |
| 19. | Non erit semen eius neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in commoratione eius. |
| 20. | In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror. |
| 21. | Haec sunt ergo tabernacula iniqui; et iste locus eius, qui ignorat Deum”. |